Bulle d'institution de l'Oratoire de France

   Institutio Congregationis piorum sacerdotum Oratorii Jesu Christi Domini nostri nuncupatæ, in Regno Franciæ, ab Henrico Episcopo Parisiensi et Maria Francorum Regina ad restituendam augendamque fidem catholicam promotæ.

Paulus Episcopus,

Servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

    Sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, quam Dei unigenitus Jesus Christus Dominus noster auctor ipse piorum operum fundavit, regimini suspremâ dispositione præsidentes, pro nobis commissi gregis Dominici prospero statu et animarum salute solliciti esse compellimur, et ea sincere tenemur amplecti quæ ad incrementum religionis pertinent, et ad virtutum spectant ornamentum, ac ut piæ Chrisit fidelium Congregationes instituantur, et exinde uberiores fructus bonorum operum, in illis locis præsertim ubi id magis expedire dignoscitur, in dies per pia et spiritualia exercitia accreescant, et iis exercitiis devotæ ac Domino famulantes personæ, animarum suarum salutem, eodem Domino miserante, facilius consequi, cæterisque Christi fidelibus vitæ ac morum exemplo proficere valeant ad salutem.
    § 1. Sane exhibita nobis nobis nuper pro parte venerabilis fratris nostri Henrici, Episcopi Parisiensis, ac charissimæ in Christo filiæ Mariæ, Francorum Reginæ, petitio continebat, quod aliàs cùm ipsa Maria Regina pio devotionis zelo ducta, ut aliquo devotionis suæ monumento immensarum gratiarum munera quibus eam bonorum omnium largitor optimus decoravit testari possit, discipliam Ecclesisaticam, undique fere in Regno Franciæ hæresum bellorumque præteritorum injuriâ, tum in religione, tum etiam in moribus non parum depravatam ac corruptam, in primævum et pristinum suum statum, devotionisque et pietatis splendorem salubri aliqua ratione restitui plurimum desideret, et id reipsâ in consutatione cum viris gravibus et piis, ac præsertim cum D. Henrico Episcopo pluries habitâ, mature discussâ, utilis et fructuosius quam ex institutione alicujus congregationis piorum sacerdotum, quorum studium et officium ad munus sacerdotale, juxta sanctum atque pium illius institutum debite exsequendum et adimplendum sit omnino directum, instituendæ, exsequi posse non videatur ; ipsaque Maria Regina unam devotam ac piorum ac probatæ vitæ sacerdotum, quorum principale institutum singulas actiones ordini sacerdotali convenientes et essentiales amplecti existat, congregationem in ipso Regno et præsertim in civitate Parisiensi, ubi illa non parum desiderari videtur, erigi et institui, curamque erectionis et institutionis hujusmodi dilecto filio Petro de Berulle presbytero Parisiensi, cujus ministerium felici progressui et directioni ipsius Congregationis maxime profuturum esse in Domino confidit, per nos committi et demandari summopere desideret ; pro parte eorumdem Henrici Episcopi et Mariæ Reginæ nobis fuit humiliter supplicatum quatenus Congregationem piorum ac probatæ vitæ sacerdotum perpetuo erigere et instituere, illiusque curam dicto Petro committere et demandare, ut præfertur, ac alias de Apostolicæ potestatis providentia consulere dignaremur.
    § 2. Nos igitur, quibus cura et sollicitudo cordi semper insidet fidem et religionem catholicam propagare, divinique cultus augmentum, et ut Christi fideles singuli per viam salutis in hoc sæculo gradientes, ad cœlestia Regna pervenire mercantur procurare, præsertim ubi catholicorum principum vota id exposcere, ac in Domino salubriter conspicimus expedire ; considerantes hujusmodi institutionem sacerdotes, aut personas ad sacerdotalem statum aspirantes, vel saltem eorum ministerio necessarias, ad Jesum Christum Dominum nostrum sacerdotalis dignitatis immediatum institutorem tangere et respicere, œquum maxime et rationi consentaneum judicamus, ut qui hujusmodi institutum aggrediuntur ultra communem fidelium devotionem speciali et particulari devotioni Jesu Christi Domini nostri addicantur, qui est sacerdos in œternum secundum ordinem Melchisedech, et fons sacerdotii in Ecclesia Christiana.
    Hinc…. Unam sub nomine ORATORII JESU CHRISTI DOMINI NOSTRI congregationem, in honorem orationum quas in diebus carnis suæ fudit, ut ii qui congregationem istam ingredientur eumdem Jesum Christum pro nobis in oratione positum et pernoctantem revereantur, atque etiam instituti ad quod vocati sunt moneantur, et præsertim semper hanc præcipuam omnibus communem et omni tempore congruentem officii eorum partem, quæ in orationibus pro populo, ac in Dei laudibus celebrandis versatur, habeant, apostolica auctoritate, tenore præsentium perpetuo erigimus et instituimus.
    § 3. Dictumque Petrum in institutorem et præpositum generalem hujus piorum sacerdotum, nulli antea religionis voto solemmi addictorum, necnon et aliorum ad presbyteratus ordinem promoveri cupientium, et reliquorum ad familiara officia necessariorum congregationis Oratorii Jesu Christi Domini nostri nuncupandorum, qui simul et in societate religiose vivere, et in humilitatis spiritu et piœ vitœ studiis Altissimo famulatum exhibere et impendere studeant, quorum principale ac prœcipuum institutum sit perfectioni status sacerdotalis totaliter incumbere, singulasque actiones ordini sacerdotali proprie et essentialiter convenientes, sibi a locorum Ordinariis ubi stabilita fuerit prœscribendas, et non alias, amplecti ; sacerdotum insuper aliorum ad sacros ordines aspirantium instructioni, non circa scientiam, sed circa usum scientiœ, ritus et mores proprie ecclesisticos se addicere volentium. . . . . . .
    Datum Tusculi, anno a nativitate D.N.J.-C. 1613, sexto Idus maii.



Source :
  - L'Oratoire de France au XVIIe et au XIXe - Adolphe Perraud - Editions DOUNIOL - Paris, 1865


Dernière modification le 22 novembre 2005.